CICERO BREAKS IT DOWN TO THE SENATE
IN ROME
In Catilinam I
Go here for more about
Cicero.
Go here for more about
Cicero's Speeches against Catiline.
Go here for
the English translation of In
Catilinam I.
It follows the original Latin full text transcript of
Cicero's (Ciceronis) first speech against Catiline,
Oratio in Catilinam Prima, delivered
in the Temple of Jupiter Stator at Rome - November 8, 63 BC.
|
[1] Quo usque
tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam
diu etiam furor iste tuus nos eludet? |
quem ad finem sese
effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil
timor populi, nihil concursus bonorum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua
consilia non sentis, constrictam iam horum
omnium scientia teneri coniurationem tuam non
vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris,
ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii
ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
[2] O tempora, o
mores! Senatus haec intellegit. consul videt;
hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in
senatum venit, fit publici consilii particeps,
notat et designat oculis ad caedem unum quemque
nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei
publicae videmur, si istius furorem ac tela
vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu
consulis iam pridem oportebat, in te conferri
pestem, quam tu in nos [omnes iam diu]
machinaris.
[3] An vero vir
amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti.
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei
publicae privatus interfecit; Catilinam orbem
terrae caede atque incendiis vastare cupientem
nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua
praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium
novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit,
fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut
viri fortes acrioribus suppliciis civem
perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent.
Habemus senatus consultum in te, Catilina,
vehemens et grave, non deest rei publicae
consilium neque auctoritas huius ordinis; nos,
nos, dico aperte, consules desumus.
[4] Decrevit
quondam senatus, ut L. Opimius consul videret,
ne quid res publica detrimenti caperet; nox
nulla intercessit; interfectus est propter
quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus,
clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est
cum liberis M. Fulvius consularis. Simili
senatus consulto C. Mario et L. Valerio
consulibus est permissa res publica; num unum
diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C.
Servilium praetorem mors ac rei publicae poena
remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem
patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
Habemus enim huiusce modi senatus consultum,
verum inclusum in tabulis tamquam in vagina
reconditum, quo ex senatus consulto confestim te
interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et
vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam
audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse
clementem, cupio in tantis rei publicae
periculis me non dissolutum videri, sed iam me
ipse inertiae nequitiaeque condemno.
[5] Castra sunt in
Italia contra populum Romanum in Etruriae
faucibus conlocata, crescit in dies singulos
hostium numerus; eorum autem castrorum
imperatorem ducemque hostium intra moenia atque
adeo in senatu videmus intestinam aliquam
cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te
iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero,
credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc
omnes boni serius a me quam quisquam crudelius
factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam
pridem factum esse oportuit, certa de causa
nondum adducor ut faciam. Tum denique
interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam
perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui
id non iure factum esse fateatur.
[6] Quamdiu
quisquam erit, qui te defendere audeat, vives,
et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis et
firmis praesidiis obsessus, ne commovere te
contra rem publicam possis. Multorum te etiam
oculi et aures non sentientem, sicut adhuc
fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius
expectes, si neque nox tenebris obscurare
coeptus nefarios nec privata domus parietibus
continere voces coniurationis tuae potest, si
illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam
mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque
incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora
nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet
recognoscas.
[7] Meministine me
ante diem XII Kalendas Novembris dicere in
senatu fore in armis certo die, qui dies futurus
esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium,
audaciae satellitem atque administrum tuae? Num
me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam
atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo
magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in
senatu caedem te optumatium contulisse in ante
diem V Kalendas Novembris, tum cum multi
principes civitatis Roma non tam sui conservandi
quam tuorum consiliorum reprimendorum causa
profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso
die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te contra rem publicam non potuisse,
cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui
remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
[8] Quid? cum te
Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum
nocturno impetu esse confideres, sensistin illam
coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis,
vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris,
nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed
etiam videam planeque sentiam. Recognosce tandem
mecum noctem illam superiorem; iam intelleges
multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad
perniciem rei publicae. Dico te priore nocte
venisse inter falcarios (non agam obscure) in M.
Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem
amentiae scelerisque socios. Num negare audes?
quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse
hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.
[9] O di
inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe
vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic
sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc
orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio,
qui de nostro omnium interitu, qui de huius
urbis atque adeo de orbis terrarum exitio
cogitent! Hos ego video consul et de re publica
sententiam rogo et, quos ferro trucidari
oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti
igitur apud Laecam illa nocte, Catilina,
distribuisti partes Italiae, statuisti, quo
quemque proficisci placeret, delegisti, quos
Romae relinqueres, quos tecum educeres,
discripsisti urbis partes ad incendia,
confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti
paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego
viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te
ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte
paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos
[esse] pollicerentur.
[10] Haec ego
omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi;
domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum
mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego
iam multis ac summis viris ad me id temporis
venturos esse praedixeram.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti,
egredere aliquando ex urbe; patent portae;
proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam
omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem.
Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque
te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius
non potes; non feram, non patiar, non sinam.
[11] Magna dis
inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi
Statori, antiquissimo custodi huius urbis,
gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem
tamque infestam rei publicae pestem totiens iam
effugimus. Non est saepius in uno homine summa
salus periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi
consuli designato, Catilina, insidiatus es, non
publico me praesidio, sed privata diligentia
defendi. Cum proximis comitiis consularibus me
consulem in campo et competitores tuos
interficere voluisti, compressi conatus tuos
nefarios amicorum praesidio et copiis nullo
tumultu publice concitato; denique,
quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,
quamquam videbam perniciem meam cum magna
calamitate rei publicae esse coniunctam.
[12] Nunc iam
aperte rem publicam universam petis, templa
deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium
civium, Italiam [denique] totam ad exitium et
vastitatem vocas. Quare, quoniam id, quod est
primum, et quod huius imperii disciplinaeque
maiorum proprium est, facere nondum audeo,
faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad
communem salutem utilius. Nam si te interfici
iussero, residebit in re publica reliqua
coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum
hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum
comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
[13] Quid est,
Catilina? num dubitas id me imperante facere,
quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe
iubet consul hostem. Interrogas me, num in
exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe
delectare possit? in qua nemo est extra istam
coniurationem perditorum hominum, qui te non
metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota
domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae
est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in
fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a
manibus umquam tuis, quod flagitium a toto
corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem
corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad
audaciam ferrum aut ad lubidinem facem
praetulisti?
[14] Quid vero?
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis
domum vacuefecisses, nonne etiam alio
incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod
ego praetermitto et facile patior sileri, ne in
hac civitate tanti facinoris inmanitas aut
extitisse aut non vindicata esse videatur
Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas
omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad
illa venio, quae non ad privatam ignominiam
vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam
difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem
publicam atque ad omnium nostrum vitam
salutemque pertinent.
[15] Potestne tibi
haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus
esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui
nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et
Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo,
manum consulum et principum civitatis
interficiendorum causa paravisse, sceleri ac
furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum
sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam
illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non
multa commissa postea); quotiens tu me
designatum, quotiens consulem interficere
conatus es! quot ego tuas petitiones ita
coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva
quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris]
neque tamen conari ac velle desistis.
[16] Quotiens tibi
iam extorta est ista sica de manibus, quotiens [vero]
excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen ea
carere diutius non potes] quae quidem quibus abs
te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod
eam necesse putas esse in consulis corpore
defigere. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic
enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse
videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae
tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in
senatum. Quis te ex hac tanta frequentia totque
tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc
post hominum memoriam contigit nemini, vocis
expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio
taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo
ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes
consulares, qui tibi persaepe ad caedem
constituti fuerunt, simul atque adsedisti,
partem istam subselliorum nudam atque inanem
reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi
ferundum putas?
[17] Servi
mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te
metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam
putarem; tu tibi urbem non arbitraris? et, si me
meis civibus iniuria suspectum tam graviter
atque offensum viderem, carere me aspectu civium
quam infestis omnium oculis conspici mallem; tu
cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas,
quorum mentes sensusque volneras, eorum aspectum
praesentiamque vitare? Si te parentes timerent
atque odissent tui neque eos ulla ratione
placare posses, ut opinor, ab eorum oculis
aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis
est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam
diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo
cogitare; huius tu neque auctoritatem verebere
nec iudicium sequere nec vim pertimesces?
[18] Quae tecum,
Catilina, sic agit et quodam modo tacita
loquitur: `Nullum iam aliquot annis facinus
exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te;
tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio
direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu
non solum ad neglegendas leges et quaestiones,
verum etiam ad evertendas perfringendasque
valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non
fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero me
totam esse in metu propter unum te, quicquid
increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri
contra me consilium iniri posse, quod a tuo
scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem
discede atque hunc mihi timorem eripe; si est
verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem
aliquando timere desinam.'
[19] Haec si tecum,
ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare
debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid,
quod tu te ipse in custodiam dedisti, quod
vitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te
habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam
ad me venire ausus es atque, ut domi meae te
adservarem, rogasti. Cum a me quoque id
responsum tulisses, me nullo modo posse isdem
parietibus tuto esse tecum, qui magno in
periculo essem, quod isdem moenibus contineremur,
ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo
repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M.
Metellum, demigrasti; quem tu videlicet et ad
custodiendum diligentissimum et ad suspicandum
sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore
putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque
a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum
custodia iudicarit!
[20] Quae cum ita
sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo
non potes, abire in aliquas terras et vitam
istam multis suppliciis iustis debitisque
ereptam fugae solitudinique mandare?
`Refer', inquis, `ad senatum'; id enim postulas
et, si hic ordo [sibi] placere decreverit te ire
in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non
referam, id quod abhorret a meis moribus, et
tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te
sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem
publicam metu, in exilium, si hanc vocem
exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina?
ecquid attendis, ecquid animadvertis horum
silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas
auctoritatem loquentium, quorum voluntatem
tacitorum perspicis?
[21] At si hoc
idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si
fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi
consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus
vim et manus intulisset. De te autem, Catilina,
cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt,
cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibi
auctoritas est videlicet cara, vita vilissima,
sed etiam illi equites Romani, honestissimi
atque optimi viri, ceterique fortissimi cives,
qui circumstant senatum, quorum tu et
frequentiam videre et studia perspicere et voces
paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs
te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile
adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem
studes, relinquentem usque ad portas
prosequantur.
[22] Quamquam quid loquor? te ut ulla res
frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam
fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites?
Utinam tibi istam mentem di inmortales duint!
tametsi video, si mea voce perterritus ire in
exilium animum induxeris quanta tempestas
invidiae nobis, si minus in praesens tempus
recenti memoria scelerum tuorum, at in
posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo
ista sit privata calamitas et a rei publicae
periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis
commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut
temporibus rei publicae cedas, non est
postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te
aut pudor umquam a turpitudine aut metus a
periculo aut ratio a furore revocarit.
[23] Quam ob rem,
ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi
inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam,
recta perge in exilium; vix feram sermones
hominum, si id feceris, vix molem istius
invidiae, si in exilium iussu consulis ieris,
sustinebo. Sin autem servire meae laudi et
gloriae mavis, egredere cum inportuna
sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita
perditos cives, secerne te a bonis, infer
patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a
me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos
isse videaris.
[24] Quamquam quid
ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos,
qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur
armati, cui iam sciam pactam et constitutam cum
Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam,
quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac
funestam futuram, cui domi tuae sacrarium [scelerum
tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam?
Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari
ad caedem proficiscens solebas, a cuius
altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem
civium transtulisti?
[25] Ibis tandem
aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas
effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi
haec res adfert dolorem, sed quandam
incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam
natura peperit, voluntas exercuit, fortuna
servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne
bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus
es ex perditis atque ab omni non modo fortuna,
verum etiam spe derelictis conflatam inproborum
manum.
[26] Hic tu qua
laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis,
quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto
numero tuorum neque audies virum bonum quemquam
neque videbis! Ad huius vitae studium meditati
illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere
humi non solum ad obsidendum stuprum, verum
etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum
insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis
otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam
praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae
rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum
esse senties.
[27] Tantum
profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut
exsul potius temptare quam consul vexare rem
publicam posses, atque ut id, quod esset a te
scelerate susceptum, latrocinium potius quam
bellum nominaretur.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope
iustam patriae querimoniam detester ac deprecer,
percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea
penitus animis vestris mentibusque mandate.
Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea
multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res
publica loquatur: `M. Tulli, quid agis? Tune eum,
quem esse hostem comperisti, quem ducem belli
futurum vides, quem expectari imperatorem in
castris hostium sentis, auctorem sceleris,
principem coniurationis, evocatorem servorum et
civium perditorum, exire patiere, ut abs te non
emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse
videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad
mortem rapi, non summo supplicio mactari
imperabis?
[28] Quid tandem
te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam
privati in hac re publica perniciosos cives
morte multarunt. An leges, quae de civium
Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in
hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium
iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times?
Praeclaram vero populo Romano refers gratiam,
qui te, hominem per te cognitum nulla
commendatione maiorum tam mature ad summum
imperium per omnis honorum gradus extulit, si
propter invidiam aut alicuius periculi metum
salutem civium tuorum neglegis.
[29] Sed, si quis
est invidiae metus, non est vehementius
severitatis ac fortitudinis invidia quam
inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum
bello vastabitur Italia, vestabuntur urbes,
tecta ardebunt tum te non existumas invidiae
incendio conflagraturum?' His ego sanctissimis
rei publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc
idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si
hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti,
Catilinam morte multari, unius usuram horae
gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim
si summi viri et clarissimi cives saturnini et
Gracchorum et Flacci et superiorum complurium
sanguine non modo se non contaminarunt, sed
etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat,
ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae
[mihi] in posteritatem redundaret. Quodsi ea
mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui
semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non
invidiam putarem.
[30] Quamquam non
nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae
inminent non videant aut ea, quae vident,
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus
sententiis aluerunt coniurationemque nascentem
non credendo corroboraverunt; quorum auctoritate
multi non solum improbi, verum etiam inperiti,
si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie
factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste,
quo intendit, in Manliana castra pervenerit,
neminem tam stultum fore, qui non videat
coniurationem esse factam neminem tam improbum,
qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto
intellego hanc rei publicae pestem paulisper
reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi
se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem
ceteros undique collectos naufragos adgregarit,
extinguetur atque delebitur non modo haec tam
adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps
ac semen malorum omnium.
[31] Etenim iam
diu, patres conscripti, in his periculis
coniurationis insidiisque versamur, sed nescio
quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et
audaciae maturitas in nostri consulatus tempus
erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus
tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam
tempus cura et metu esse relevati, periculum
autem residebit et erit inclusum penitus in
venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe
homines aegri morbo gravi cum aestu febrique
iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo
relevari videntur, deinde multo gravius
vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui
est in re publica, relevatus istius poena
vehementius reliquis vivis ingravescet.
[32] Quare
secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in
locum congregentur, muro denique, [id] quod
saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant
insidiari domi suae consuli, circumstare
tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis
curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem
comparare; sit denique inscriptum in fronte
unius cuiusque, quid de re publica sentiat.
Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam
in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in
vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis
virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem,
ut Catilinae profectione omnia patefacta,
inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
[33] Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei
publicae salute, cum tua peste ac pernicie
cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere
parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium
bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem
quibus haec urbs auspiciis a Romulo es
constitutus, quem Statorem huius urbis atque
imperii vere nominamus, hunc et huius socios a
tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis
ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium]
arcebis et homines bonorum inimicos, hostis
patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter
se ac nefaria societate coniunctos aeternis
suppliciis vivos mortuosque mactabis.
More History
|
|